라틴어 문장 검색

Milites Domitianos sacramentum apud se dicere iubet atque eo die castra movet iustumque iter conficit VII omnino dies ad Corfinium commoratus, et per fines Marrucinorum, Frentranorum, Larinatium in Apuliam pervenit.
(카이사르, 내란기, 1권 23:14)
priusquam certa huius cladis fama accideret, transgressus Hiberum Hasdrubal cum octo milibus peditum, mille equitum, tamquam ad primum adventum Romanorum occursurus, postquam perditas res ad Cissim amissaque castra accepit, iter ad mare convertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 647:1)
deinde undique diversis itineribus cum in castra se recepissent, adeo repente decessit animis pavor ut non ad munimenta modo defendenda satis animorum esset sed etiam ad lacessendum proelio hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 334:2)
ceterum fortuitum, non hostilem ac bellicum ignem rati esse, sine armis ad restinguendum incendium effusi in armatos incidere hostes, maxime Numidas ab Masinissa notitia regiorum castrorum ad exitus itinerum idoneis locis dispositos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 59:2)
inde copiis divisis partem ad consectandos vagos frumentatores emisit dato signo ne quem vivum relinquerent, cum parte ipse substitit itineraque quibus ad castra recursuri videbantur hostes, obsedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 411:1)
ab Corcyra in proxima Epiri quinqueremi traiecit et in castra Romana magnis itineribus contendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 103:1)
His Iulianus, ut poscebat negotii magnitudo, praestructis, expertus quid in rebus tumultuosis anteversio valeat et praegressus, per tesseram edicto itinere in Pannonias, castris promotis et signis, temere se fortunae commisit ambiguae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 13:1)
Illi exaudito clamore veriti, ne noctu impediti sub onere confligere cogerentur aut ne ab equitatu Caesaris in angustius tenerentur, iter supprimunt copiasque in castris continent.
(카이사르, 내란기, 1권 66:3)
postea per exploratores certior factus postero die castra movit, breviore itinere se occurrere ei posse sperans.
(카이사르, 내란기, 3권 41:5)
Simili ratione Pompeius confecto eius diei itinere in suis veteribus castris ad Asparagium consedit.
(카이사르, 내란기, 3권 76:2)
Vercingetorix minoribus Caesarem itineribus subsequitur et locum castris deligit paludibus silvisque munitum ab Avarico longe milia passuum XVI.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 16장1)
Cumque me discedere ab eo monte simulassem et alias partis Ciliciae petere abessemque ab Amano iter unius diei et castra apud Epiphaneam fecissem, a. d. iiii Id.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 11:2)
cum instaret adsertor puellae ut vindicaret sponsoresque daret, atque id ipsum agi diceret Icilius, sedulo tempus terens dum praeciperent iter nuntii missi in castra, manus tollere undique et se quisque paratum ad spondendum Icilio ostendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 497:1)
Hasdrubal Gisgonis filius et Mago coniunctis castris quinque ferme dierum iter ab Romanis aberant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 471:1)
qua postero die castra moventi tutum maxime iter, quae forma agminis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 319:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION